1876_III - page 269

TESTAMENT DE RÉGINE DE GOUT
2 6 1
hæres suus summas superiùs legatas dictis legatariis, prout
superiùs est expressum solvere teneatur, et nihilominùs sum-
mam prædictam quingentarum librarum parvorum turonen-
sium annui et perpetui redditûs dictæ Dominæ matri suæ
dare, tradere et assignare in terra ejusdem testatricis ad
electionem died heredis sui et executorum suorum, ut supra
dictum est; in quibus matrem suam prædictam suprâ, et hic
heredem instituit; quam quidem matrem suam voluit esse
contentant de bonis et rebus suis de dicta summâ quingen­
tarum librarum turonensium parvorum annui et perpetui
redditûs; ita quod nihil plus possit petere ab hærede suo
supra dicto, nisi tantum dictam summam quingentarum libra­
rum turonensium parvorum annui et perpetui redditûs.
Acta fuerunt hæc in Castro de Lavardens, Comitatus
Fezenciaci, secundo idus Augusti, anno ab Domini Incar-
natione millesimo trecentesimo vigesimo quinto, régnante
Domino
C
a r o l o
,
Francorum et Navarræ Rege, et dicto
Domino Guillelmo-Philippo, Comité Armaniaci et Feren-
ciaci, et Ruthenensi, et Domino Guillelmo existente, Archie-
piscopo Auxitanensi præsentibus testibus ad præmissa vocatis
et rogatis per dictam Dominant testatricem, qui sirnul et
uno contextu, præsens testamentum nuncupativum dictæ
testatricis, seu suam ultimam voluntatem et universa et sin­
gula supra contenta audierunt, videlicet Reverendo in Christo
Pâtre Domino Rogerio de Armaniaco, Episcopo Vaurensi,
Domini Guillelmo de Cardilhaco, Archidiacono Anglesii
in Ecclesiâ Auxitanensi,
Audeberto Mascaronis Milite,
Petro
de Biax Decretorum Doctore, Guidone de Cardilhaco,
Otbone
Domino de Montealto, Bertrando de Cardilhaco, Domicellis,
Guillelmo Arnaldi de Jaulino Juris Perito, Domino Sancio
d’Esperavento Præsbitero, Fratre Othone de Bescure, Priore
Prædicatorum Lectoræ; Petro de Condomio, Clerico, et
me Bernardo de Vineto, publico Regio totius Agenesii, et
Comitatus de Gaur'a, nec-non auctoritate Imperiali Notario,
1...,259,260,261,262,263,264,265,266,267,268 270,271,272,273,274,275,276,277,278,279,...511
Powered by FlippingBook